Pesquisar este blog

quinta-feira, 30 de janeiro de 2014

Salmos 113 - Alleluja.

Salmos 113 - Alleluja.  ( in latin)
1 In exitu Israel de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,

2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israel potestas ejus.

3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.

4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?

6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?

7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:

8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:

10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum ?

11 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.

12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.

15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.

16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

17 Domus Israel speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel; benedixit domui Aaron.

21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

23 Benedicti vos a Domino,qui fecit cælum et terram.

24 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.

25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:

26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, 
ex hoc nunc et usque in sæculum.

Nenhum comentário: