Salmos 113 - Alleluja. ( in latin)
1 In exitu Israel de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israel potestas ejus.
3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:
10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum ?
11 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.
12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17 Domus Israel speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel; benedixit domui Aaron.
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23 Benedicti vos a Domino,qui fecit cælum et terram.
24 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:
26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Nenhum comentário:
Postar um comentário